#IV Reg. XII#II Paral. XXIV#Matth. XXIII#IV Reg. XIII
Erant autem in domo Domini ruinae, non solum pro vetustate et negligentia, sed etiam quas fecerat Athalia, et de sanctificatis paraverat domum Baal. Praecepit itaque Joas sacerdotibus, ut instaurarent sartatecta domus recipientes oblationes praetereuntium, et quae offerebantur pro pretio animae, id est quae dabant ituri ad praelium numerati. Oblatio enim pro delicto, et pro peccato sacerdotum erat; quae cum suscepissent sacerdotes, usque ad vicesimum octavum annum regis Joas, et non tamen instauraverunt sartatecta templi. Et iratus rex prohibuit sacerdotes ultra accipere pecuniam. Josephus tamen dicit, quod per omnem regionem sumerent sacerdotes pro capite dimidium sicli. Quod videns Joiada populo non placere, cessavit, et ob hoc non fuerunt instauratae ruinae. Tunc Joiada fecit gazophylacium munitum aperto desuper foramine, et posuit illud ad dexteram ingredientium domum non longe ab altari. Cumque appareret plurima pecunia in gazophylacio, scriba regis et pontifex effundebant eam, et dabant his qui praeerant caementariis domus Domini. Et non fiebat cum eis ratio, sed in fide tractabant. Nec fiebat ex pecunia illa vas aliquod in domo Domini, nisi de eo quod erat residuum sartatectis, ut legitur in Paralipomenon. Et mortuus est Joiada sacerdos, qui solus legitur post Moysen centum triginta annis vixisse, et sepultus est in civitate David, eo quod generi David reparavit imperium. Eo mortuo Joas a legitimis Dei declinavit, cujus exemplo etiam optimates vitiati sunt. Quem cum argueret Zacharias, filius Joiadae, fecit eum lapidibus obrui inter templum et altare. Ex tunc ut dicit Epiphanius non accepit populus in templo responsum manifeste, sicut prius, nec ex dabir, nec ex ephod; rex autem non multo post poenas exsolvit. Azael enim rex Syriae, cum expugnasset Geth, ascendit in Jerusalem. Joas vero misit ei thesauros domus Domini, et domus regiae, non de absconditis tumulorum, et recessit ab eo. Cumque incurrisset Joas languorem pessimum, eo quod divinos honores sibi volebat impendi, ut dicunt Hebraei, duo servi ejus percusserunt eum, et mortuus est, et sepultus in civitate David, non tamen in monumentis regalibus, et regnavit pro eo filius ejus Amasias.